

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 3: Versus 36
Qui credit in Filium habet vitam aeternam: qui autem,etc. Ac si diceret, qui credit in Filium habet ipsum Filium, et per hoc habet vitam.Sed ira Dei manet super eum.Ira cum qua natus est, permanet, et ideo non ait, venit, sed manet, quia per Filium missum, qui est vita, non tollitur effectus illius irae, scilicet mors, corruptio, etc., quae omnia manent.